- LETIA
- LETIAfluv. Belgii, per silvam Arduennam, in Mosam influit; Lesche vulgo, aliter Laeti, unde Leticae terrae in l. 9. Cod. Theodos. de Censitor. quarum ratione Laeti erant obnoxii servitio militari, unde feudorum apud Francos originem fluxisse, opinantur quidam: Fuere autem Leti, populi Septentrionales, qui cum Francis aliisque narionibus barbaris in Gallias et Germaniam irrumpentes, ibi tandem Impp. concessu sedes fixêre, acceptis ad excolendum agris, ita ut delectibus et servitio militari obnoxii essent. Ex Eumenio quippe et Panegyrico, dicto Constantio Caesari, constat, arva iacentia et praedia in Gallia, Francis Letis populisque aliis barbaris, excolenda data, unde eruebantur postmodum militum cohortes, quae a blocorum, in quibus domicilium fixerant, denominatione appellationem sortiebantnr, adiecto Letorum velut praenomine. Sic in Not. Imp. passim occurrunt, Leti Batavi, Nemetacenses, Teutoniciani etc. Quod vero maxime in Galliis habitarent, ἔθνος Γαλατικὀν, Gens Gallica dicuntur Zozimo. Sed et inde Armoricam prov. Letaviam dictam esse auctor est Camden. quod in ea potissimum consederint. Vide plura de iis apud C. du Fresne in Gloss. et quos ille laudat, Hadr. Vales. ad Amm. Marcell. l. 16. c. 20. ac Iacobum Gothofredum ad l. 12. Cod. Theodos. de Veteranis, ut et in voce Laeti.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.